Charter Document - 04810211
Charter Number: | 04810211 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1213 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[aginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem Noverit universitas vestra quod nos decimas novalium apud Bercherias in territorio Beate Marie constitutas que infra terminos parrochie Sancti Petri continentur Capitulo Carnotensi concedimus in perpetuum cum omni integritate possidendas De voluntate tamen nostra et assensu Capituli venerabiles viri Robertus de Berou cancellarius et Henricus de Corbolio canonicus Carnotensis quoad vixerint vel alter eorum qui supervixerit predictas decimas nomine precarie possidebunt Quod ut ratum et firmum a posteris haberetur nos in hujus rei confirmationem et memoriam Capitulo litteras nostras dedimus sigilli nostri karactere roboratas Datum anno gratie millesimo ducentesimo tercio decimo mense maio