Charter Document - 04810207

Charter Document - 04810207


Charter Number: 04810207
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1212
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universitas Capituli Carnotensis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod nos Radulfo Tesson Herveo Tesson Hugoni cognomine Quatremins Guilloto Quatremins Godescalo Hugoni Morel Hamerico de Fraxineto Ricardo Normanno Benedicto Quatremins quandam terram apud Burgum Novum constitutam concessimus ad duodecim hostisias quarum unaqueque censum quinque solidorum in festo sancti Remigii nobis annuatim in perpetuum solvet aut illi vel illis qui ex concessione nostra preerunt loco Illi duodecim homines aut heredes eorum seu illi quibus hostisias venderent supradictas ad censum nominatum easdem tenebunt ab omni prorsus exactione quantum ad nos pertinet liberas et immunes nisi quod inde nobis aut aliis loco nostri vendas et gantos redderent si hostisie venderentur et si forte fori facerent se prout deberent justiciarent per nos vel per illum vel per illos qui in loco illo gererent vices nostras Quod ut ratum perduret et stabile presentibus litteris annotari fecimus et sigilli nostri caractere communiri Actum vacante decanatu anno Domini MCCXII mense augusto