Charter Document - 04810205
Charter Number: | 04810205 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Restitution |
Date: | 1212 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Magister Philippus curie Senonensis officialis omnibus presentes litteras inspecturis in Domino salutem Noverint universi quod cum controversia que vertebatur inter nobilem virum comitem Drocensem ex una parte et canonicos Carnotenses ex altera fuisset ad curiam Senonensem per appellationem delata partibus in nostra presentia constitutis ex parte comitis fuit propositum quod animalia quorumdam hominum dictorum canonicorum capta fuerant in pasturis ipsius Comitis ad presens forefactum et ideo volebat ut ei emendarent vel venirent in curia sua jus audituri ex parte vero canonicorum fuit responsum quod spoliati litem ingredi non debebant et quare comes eos usuario dictarum pasturarum de quo longuo tempore in pacifica possessione fuerant spoliarat in foro ecclesiastico super dicta spoliatione litigare volebant et per ecclesiasticum judicem restitutionem optinere et obtenta modo debito restitutione super proprietate ubi deberent litigare Unde cum utraque pars super hoc vellet audire interlocutoriam de prudentum virorum consilio interloquendo diximus quod secundum consuetudinem tocius ecclesie gallicane a longis retroactis temporibus approbatam et observatam causa canonicorum super spoliatione facienda primo debet in foro ecclesiastico terminari qua terminata si super proprietate aliquid in foro ecclesiastico terminari qua terminata si super proprietate aliquid remanserit questionis coram competenti judice quod residuum fuerit terminetur Actum anno gracie MCC duodecimo die veneris post festum sancti Barnabe apostoli