Charter Document - 04810201

Charter Document - 04810201


Charter Number: 04810201
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1210
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus presentibus et futuris in Domino salutem Elabuntur simul cum tempore que sunt in tempore nisi jugi litterarum memoria teneantur Proinde liberaliter petitioni Eremburgis vidue janitricis nostre facilem prebentes assensum de pertinentibus ad ejusdem officium redhibitionibus subnotari fecimus In primis hec que nos et predecessores nostri tenuerunt et hunc usque servaverunt scilicet quod in unaquaque ebdomada debentur janitori quicumque fuerit sive janitrici feodaliter panes xiiii septem albi et vii nigri sive presens fuerit episcopus sive absens pro coquina quando non est presens et pro vino unum denarium si vero presens sit dimidium sextarium vini magne mensure et unum frustrum carnis et loco carnis ad minus iiii alletia vel x ova tunc etiam habet candelam ad cubandum Ad festa beate Marie Omnium Sanctorum Nativitatis Domini Circumcisionis Epiphanie Pasche Ascensionis et ad Carniprevium duplicantur hec omnia quando presens est alioquin simplicia dantur sicut fit in aliis diebus ipso presente Si presens est episcopus in festo sancti Martini duplicatur vinum si foris datur dimidium sextarium sive sit presens sive absens nichil minuitur in Carniprevio De militantibus exterinis qui prebendam recipiunt in curia janitor habet unam avene haveatam Mestivas etiam habet per terram episcopi et unum sextarium de legumine in granchiis quando legumen recipitur Preterea pro pellibus quibus uti solent pro palliis xii solidos et pro calciamentis quando opus est eidem in foro Comitis de omnibus sutoribus qui vendunt ad detalium unam empeigniem corii et ipse janitor tradit singulis eorum tres obolos de bursa episcopi De unaquaque majoria unam gallinam Item in nundinis beate Marie de omnibus equis qui intrabunt per portam episcopi unum obolum et de unoquoque in curia episcopi vendito unum denarium Si militantes exterini supervenerint et procurati fuerint in domo nostra tantum capit quantum si nos presentes essemus Famulus janitoris semper panem et vinum recipit cum aliis curie retro manentibus Hec etiam ut firma in posterum memoriam et stabilitatem obtineant fecimus annotari et sigilli nostri munimine roborari Actum anno gratie millesimo ducentesimo X mense augusto