Charter Document - 04810192

Charter Document - 04810192


Charter Number: 04810192
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1209
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Ursio dominus Mereville domini Regis Francie camerarius omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi quod venditiones terre Beate Marie Carnotensis que est apud Fromundivillare et Perveirecort omnino proprie sunt ejusdem ecclesie Carnotensis Quod ut ratum et inconcussum in posterum permaneat sigilli mei impressione fecimus roborari