Charter Document - 04810187

Charter Document - 04810187


Charter Number: 04810187
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Notification
Date: 1209
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Herveus comes Nivernensis universis presentes litteras inspecturis salutem Universitati vestre notum facimus quod karissimus frater noster Raginaldus de Monte Mirabili ad sepulchri dominici visionem quondam Jerusolimam prefecturus cum itineris esset in procinctu pia motus animi consideratione quinquaginta solidos reddituum ecclesie Beate Marie Carnotensi in perpetuum contulit et concessit Nos autem hanc collationem ratam habentes et acceptam Domino considerantes ampliori eam beneficio curavimus augmentare videlicet centum et decem solidos cum predictis quinquaginta in pedagio nostro de Aluia singulis annis in Purificatione beate Marie percipiet ecclesia memorata Ad reddendum autem eos Capitulo dicte ecclesie obligabitur juramento quisquis erit pedagiarius ibi pro tempore sub tali conditionis tenore quod si eos non reddiderit ad terminum supradictum pro singulis septimanis quibus eos reddere differret quinque solidos dicto Capitulo de pena et recto persolvet Insuper etiam homines terras et villas dicte ecclesie istas scilicet Genervillam Ronciam Colummers Prata et Husseium ab omnimoda justicia et consuetudine corveia et exactione qualibet quitamus retentis tantummodo redditibus tensamenti quos pro terra tensanda singulis annis habebimus et feodis illorum qui a nobis tenent et tali pedagio cujusmodi ab hominibus predictarum villarum nobis debetur approbante et concedente tam donationem quam quitationem predictas karissima uxore nostra Matilde comitissa Memoratum vero Capitulum ad instantiam nostram duo anniversaria unum pro nobis reliquum pro predicto fratre nostro singulis annis in eadem ecclesia misericorditer et benigne facienda concessit Preterea ad majorem cumulum karitatis idem Capitulum nobis concedens diebus singulis missam unam de Sancto Spiritu quamdiu vixerimus et post decessum nostrum pro anime nostre et amicorum nostrorum remedio in perpetuum celebrandam in uno ecclesie oratorio videlicet in oratorio Beati Stephani assignavit Quod ut ratum inconcussum et stabile permaneret presentem paginam inde notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Datum anno incarnati Verbi millesimo ducentesimo nono mense maio