Charter Document - 04810182

Charter Document - 04810182


Charter Number: 04810182
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Raginaldus Dei gracia Carnotensis episcopus universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos Capitulo Carnotensi decimam de novalibus nemorum quos faciunt extirpari apud Breesart et Cusse que sita sunt in parrochiis de Avundanz et Misterolio concedimus perpetuo possidendam Quod ut ratum [] Actum anno gracie MCCVII