Charter Document - 04810178

Charter Document - 04810178


Charter Number: 04810178
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1207
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R[aginaldus] Dei gratia Carnotensis episcopus universis in Christo karissimis presentis pagine noticiam casu quolibet habituris salutem in auctore salutis Universitati vestre pro facti exigentia digne duximus declarandum quod Hugo Boisson Dei timorem in oculis habens decimam quandam juxta Booletum Duarum Ecclesiarum sitam quam in anime sue periculum detinebat antecessorum suorum jure spontaneus in manu nostra et libere resignavit Nos vero ad instantiam ejusdem Hugonis et Andree Divitis auctoritate nostra predicta decima in manu nostra sicut verum est resignata Andream clericum ejusdem Hugonis consanguineum canonice curavimus investire et ne surrepens oblivio semper infida noverca memorie posset quod absit in posterum exoriri presentes litteras in testimonium veritatis fecimus inde conscribi et sigilli nostri karactere roborari Actum apud Colombas anno Verbi incarnati millesimo ducentesimo septimo octavo idus septembris