Charter Document - 04810176
| Charter Number: | 04810176 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1206 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Amicia comitissa Leicestrensis domina Montisfortis universis tam presentibus quam futuris ad quos littere iste pervenerint salutem Noverit universitas vestra quod nos ecclesie Beate Marie Carnotensis centum solidos monete parisiensis de annuo redditu in perpetuam elemosinam concedimus et donamus expendendos in opus ipsius fabrice dum vivemus post nostrum autem decessum distribuendos canonicis ecclesie ejusdem qui nostro intererunt anniversario Assignamus autem eosdem centum solidos in censu nostro apud Sanctum Leodegarium castrum nostrum ab ejusdem castri preposito annuatim in crastino festi sancti Remigii dicte ecclesie persolvendos hoc tenore quod idem prepositus nisi eos ad terminum predictum reddiderit per singulos dies quibus eos reddere differret quinque solidos parisienses tenebitur reddere dicte ecclesie pro emenda Quod ut ratum et stabile in perpetuum perseveret presentem cartulam inde notari fecimus et sigilli nostri munimine roborari Actum anno incarnati Verbi millesimo CCVI
