Charter Document - 04810170

Charter Document - 04810170


Charter Number: 04810170
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1204
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Ego Robertus de Carnoto miles notum facio universis presentis scripti paginam inspecturis quod ego devotus Carnotensis ecclesie filius concessi et dedi in elemosinam canonicis ejusdem ecclesie redditus xx solidorum apud Vovas et decem solidos apud Domnam Mariam quos habebam pro viaria per manum canonicorum annuatim percipiendos et dimidium avene modium apud Archivillare quem habebam pro tensamento Memorati vero canonici in hujus recompensationem beneficii quadraginta quinque libras carnotensis monete mihi contulerunt Unde ad majorem hujus rei noticiam in posterum faciendam ego in ecclesia supradicta ad altare beate virginis Marie humiliter accedens donationem predictam prius in capitulo factam publice recognovi et cutello super idem altare manu propria posito et oblato multis hoc videntibus et audientibus confirmavi laudantibus hoc ipsum et concedentibus uxore mea Odelina et liberis meis omnibus scilicet Willelmo Gaufrido Adelitia Matilde Heloysa necnon et fratre meo sepefate ecclesie canonico Hanc etiam donationem perpetuo et inviolabiliter observare et bona fide garandire promisi et fidei mee interpositione firmavi hujus quoque rei fidejussores constitui scilicet Gaufridum de Berou Willelmum de Colemenvilla Willelmum de Sancto Martino Albertum de Codreio Quod ut ratum permaneat et de cetero nequeat oblivione deleri presentis scripture testimonio declarare decrevi sigilli mei munimine roborato Actum anno gracie MCC quarto mense decembri