Charter Document - 04810160

Charter Document - 04810160


Charter Number: 04810160
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1202
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus de Pertico miles omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi quod Johannes de Friesia miles omnem viariam quam ipse in terra ecclesie Beate Marie Carnotensis habebat eidem ecclesie in perpetuam elemosinam contulit et donavit volente hoc et concedente fratre suo Guarino Hanc autem donationem ego concessi et confirmavi Preterea pro anniversario meo in eadem ecclesia annuatim celebrando quinquaginta solidos carnotensis monete assignavi in redditu de Longuo Villari post decessum meum percipiendos Institutionem etiam anniversariorum karissimi fratris mei Gaufridi comitis Perticensis et Maltidis comitisse uxoris ejusdem comitis et redditum pro eisdem anniversariis celebrandis sicut in litteris ejusdem comitisse continetur assignatum ego concessi et approbavi Ad quorum robur atque memoriam sigilli mei appositione presentem paginam communivi Actum in capitulo Carnotensi presente Raginaldo ejusdem ecclesie episcopo et multis aliis astantibus anno gracie MCCII mense junio