Charter Document - 04810155
Charter Number: | 04810155 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1202 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Guillelmus vicedominus Carnotensis omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi quod ego ecclesie Beate Marie Carnotensis xl solidos carnotensis monete de redditu in perpetuum tribuo et concedo et in spectante ad me viaria Carnotensi annuatim post decessum mee sororie Margarite percipiendos assigno pro anniversario meo annuatim in eadem ecclesia celebrando statuens nichilominus et assignans eidem ecclesie si mors mea mortem illius prevenerit unum modium annone loco illorum xl solidorum interim scilicet singulis annis usque ad decessum dicte mee sororie percipiendum in molendino meo apud Carnotum sito quod appellatur molendinum Vicedomini Carnotensis ita quod ex quo illa decesserit memorata ecclesia xl solidos pretaxatos ut dictum est in predicta viaria possidebit atque percipiet et prenotatus annone modius ad me et heredes meos quiete ac libere revertetur Quod ut ratum permaneat sigilli mei feci munimine roborari Actum anno gracie MCC secundo mense maio