Charter Document - 04810147

Charter Document - 04810147


Charter Number: 04810147
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Assignment
Date: 1201
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Henricus Carnotensis ecclesie archidiaconus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis quod Manerius miles decimam quam possidebat apud Gilenvillam pro l libris carnotensis monete magistro Guidoni Carnotensi canonico sub hac pignoris conventione obligavit quod ipse G[uido] canonicus vel quicumque e mandato ipsius predicte decime fructus frugum leguminum et exceptis straminibus et farraginibus universorum absque ulla exceptione singulis annis integre percipiet nullum autem servitium aliquis dominorum a quibus dictus Manerius predictam decimam tenet quamdiu sepedictus G[uido] vel quicumque e mandato ipsius predictam decimam tenuerit exigere poterit Si moneta carnotensis deterioraretur xlviii libras parisiensis monete sepedictus Manerius vel heres ejus solvere teneretur Preterea Manerius vel heres ejus granicam ad conservandas segetes sufficienter preparabit Illi qui decimam habebunt clavem et custodiam in autumpno sibi servabunt Quandocumque predictus Manerius predictam pecuniam reddere voluerit redimere licebit Hanc conventionem approbaverunt et data fide corporaliter tenendam promiserunt Hersendis uxor predicti Manerii et filii ejus Hugo Galerandus et Nicholaus domini feodi Hugo et Willelmus et Hamericus de Loesvilla Testes hujus pactionis sunt Radulfus decanus Curveville Garnerius de Gaiis Henricus nepos capicerii Nicholaus tunc temporis episcopi chamerarius Mauricius de Gondrevilla Hugo de Loesvilla Robertus de Nogento Johannes clericus Henrici de Corbollio Willelmus et Dionisius de Bonavalle et Robinus Chonie tunc clericus Henrici archidiaconi Domellus Herveus major de Kaelennes Johannes Lardelerius Stephanus clericus magistri Guidonis et Milo clericus decani de Alneolo Nos autem ad petitionem ipsorum predictorum litteras istas fecimus annotari et sigilli nostri impressione muniri Actum Carnoti in domo Henrici archidiaconi anno Domini MCC primo mense augusto