Charter Document - 04800142

Charter Document - 04800142


Charter Number: 04800142
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Resignation
Date: 1199
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverint universi presentis scripti paginam inspecturi quod cum Michaelem et Santiam uxorem ejus et Ivam matrem predicti Michaelis et Odelinam et Hodoardem sorores ejus et heredes suos impeteremus super conditione servili qua nobis eos de jure episcopali dicebamus astringi ipsi autem econtra dicerent se non nobis serviliter subjacere immo tantum Capitulo Carnotensi tandem cum in eodem capitulo die propter hoc assignata essemus ut eorum nostrum esse corporale hominium probaremus istud probare non potuimus Insuper etiam ex superhabundanti ut tota tolleretur suspicio predictus Michael manu decima nobis juravit nec suam nec dictarum mulierum nec heredum suorum servitutem ad Carnotensem episcopum pertinere Quo facto de jure a predicta impeticione cessantes cognoscimus et fatemur et manifestum tam presentibus quam futuris atque certum relinquimus prefatum Michaelem atque mulieres memoratas et heredes suos continue usque ad hoc tempus extitisse et de cetero in perpetuum remanere a nostro et successorum nostrorum jugo servili prorsus immunes Quod ut ratum habeatur sigilli nostri impressione fecimus roborari Actum anno incarnationis Dominice MCXC nono mense novembri