Charter Document - 04800141
Charter Number: | 04800141 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
R[aginaldus] Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Notum fieri volumus universis tam presentibus quam futuris quod Carnotense Capitulum a Roberto milite de Novigento dimidiam partem decime quam habet apud Novigentum sub hac pignoris conventione accepit quod per tres annos inde fructus annone avene et leguminum integre percipiet post tercium annum infra Pascha prefato R[oberto] redimere licebit alioquin sequentis anni et sic deinceps Capitulum fructus decime habebit donec sepedictus R[obertus] xl libras carnotensis monete reddat et Capitulo satisfaciat Si vero carnotensis moneta forte deterioretur xxxviii libras parisienses pro carnotensibus reddentur Preterea prefatus miles illam partem decime quam possidet ita obligavit quod si Capitulum ex defectu ipsius R[oberti] aliquas patiatur expensas totum super decimam computabitur Hoc tenendum concesserunt R[obertus] miles Philippa uxor ejus Garinus filius Gervasius et Herveus fratres ejus data fide corporaliter Nos vero de cujus feodo predicta decima esse cognoscitur hoc approbavimus et ad peticionem tam Capituli quam predicti R[oberti] litteras istas jussimus fieri et sigilli nostri impressione signari Actum in Capitulo anno gracie MCLXXXXVIII G[aufrido] decano H[ugone] succentore G[uismondo] archidiacono Blesensi Johanne presbitero Milone diacono G[arino] diacono S[imone] de Beroto Rembardo G[ermondo] de Levesvilla G[uillelmo] Precentoris G[alterio] Regine H[enrico] Capicerii et multis aliis astantibus laicis etiam Supplicio placitatore Ivone de Capitulo et Ivone placitatore et Drocone presentibus