Charter Document - 04800138
Charter Number: | 04800138 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1198 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Raginaldus divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus ad quos presentes littere pervenerint salutem in Domino Ad decorem domus Dei pertinet et honorem ut personatus ecclesiastici qui majores dignitate sunt et nomine stipendiis quoque sint et redditibus ampliores ne quos forinsecus attollit dignitatis et nominis magnitudo intus premat rei familiaris angustia Eapropter precibus et mandato sanctissimi patris Celestini pape et precibus venerandi domini Michaelis Senonensis archiepiscopi libenti obtemperantes animo personatum Cantorie Carnotensis dignitate et nomine eminentem stipendiis vero exilem redditibus augmentare curavimus in jus ejusdem personatus et augmentum perpetuum transfundentes pariter et donantes redditum quem apud abbatiam Sancti Johannis de Valeia annuatim soliti sumus percipere qui dicitur prebenda de Curvavilla ita ut de cetero eumdem redditum libere quiete et integre percipiat quicumque Precentor Carnotensis extiterit Redditus autem iste his constat scilicet quatuor modiis et sex sextariis annone ad precium et valorem annone de Loeno et duobus modiis avene duobus quoque modiis vini pisorumque duobus sextariis pariter et sexaginta solidis his tribus terminis scilicet in festo sancti Martini hyemalis in capite Jejuniorum in Pentecostes persolvendis Quia vero iste redditus ad presens nostra donatione a quodam clerico possidetur quousque ipsum a dicto clerico per commutationem beneficii competentis vel alio justo modo liberari et vacare contingat sepedicto personatui assignamus et statuimus decem libras in molendinis nostris annonariis de Pongoino interim capiendas in Pascha scilicet centum solidos et in festo sancti Remigii reliquos centum solidos Capitulum quoque Carnotense ad ejusdem personatus augmentationem quod nos gratum habemus et acceptum centum solidos confert et assignat in computatione que dicitur tornus sive computatio de Purificatione beate Marie singulis annis capiendos Actum est hoc publice et sollempniter in capitulo Carnotensi presente venerando domino Michaele Senonensi archiepiscopo anno gracie MCXCVII mense januario Quod ut firma et perhenni stabilitate perseveret presenti scripto et sigilli nostri fecimus impressione muniri