Charter Document - 04800133

Charter Document - 04800133


Charter Number: 04800133
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1196
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

G[aufridus] decanus et universum Carnotensis ecclesie Capitulum omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in nomine Salvatoris Noverint universi presentes pariter et futuri quod cum inter nos et heredes Roberti Godin controversia aliquanto tempore fuisset agitata super tractu decime cujusdam territorii quod dicitur Latausa et occasione hac dampna gravia jam hinc inde atque incommoda discordiam aspirassent tandem auctore pacis et amatore Deo consilia inspirante pacifica concurrente utriusque partis grato assensu celebrata est compositio in hunc modum videlicet quod in primis omnibus hinc inde odiis atque rancoribus de cordibus procul pulsis dampnisque omnino remissis prefati R[oberti] heredibus tractum memorate decime concessimus omnino possidendum una cum jure integro majorie Fontanelle sicut illam pater et antecessor eorum noscuntur habuisse farragines enim omnes et paleas et id grani quod ad terram post minam et paleam in area remanet decimas quoque lini et cannabi percipient annuatim Ipsi autem super hiis omnibus supradictis unusquisque suo tempore prout successive ad hereditatem accedet fidelitatem nobis jurantes prestabunt in capitulo illis vero qui predicte terre dominabuntur vel in ea ex parte nostra amministrabunt hominium facient et eisdem quotiens illuc accedent in stratis stramineis in culcitris et lineis tam ad lectum quam ad mensam pertinentibus sufficienter providebunt Proprium autem servientem si nobis placuerit ad granum custodiendum in granica statuemus nostris sumptibus procurandum Quod ut memorie teneatur et stabile perseveret sigilli nostri fecimus impressione muniri Datum anno gracie MCXCVI pridie kalendas maii