Charter Document - 04800130

Charter Document - 04800130


Charter Number: 04800130
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1195
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

R[aginaldus] Dei gracia Carnotensis episcopus G[aufridus] decanus et universitas Capituli Carnotensis et H[enricus] Carnotensis archidiaconus omnibus ad quos presentes littere pervenerint in Domino salutem Notum esse volumus universis presentem paginam inspecturis contentionem motam fuisse inter Hugonem de Folieto fratrem et concanonicum nostrum qui precariam de Girodeto nomine ecclesie Carnotensis possidet et Johannem presbyterum de Cronis super medietate oblationum et candelarum que in festo sancti Stephani in augusto in capella de Girodeto consueverunt offerri Dicebat enim predictus Hugo tam candelarum quam omnium oblationum in predicto festo oblatarum ad jus ecclesie Carnotensis et ipsum nomine ipsius ecclesie medietatem pertinere Presbyter autem instanter asserebat in contrarium dicens quod Ernaldus de Folieto predictorum reddituum medietatem predecessoribus ipsius presbyteri violenter abstulerat Post multam igitur verborum altercacionem de assensu utriusque partis inter ipsos transactum est in hunc modum ecclesia Carnotensis vel aliquis nomine ipsius in oblationibus vel aliis proventibus predicte capelle de cetero nil juris habebit sed in integrum universi proventus predicti et oblationes ad presbyterum de Cronis qui pro tempore erit pertinebunt Presbyter autem sabbato vesperas die dominica de die missam vel de Spiritu Sancto si homines qui aderunt maluerint die lune missam pro defunctis in omnibus festis beate et gloriose virginis Marie excepto festo Assumptionis et universis festis que vigilias habent et precedentibus jejuniis honorantur in sepedicta capella per se vel per alium celebrabit nisi inevitabili necessitate et casu inopinato fuerit impeditus Si autem die qua celebrabit dictus presbyter ut dictum est apud capellam aliqua mulierum de Girodeto ad purificationem ad capellam ipsam accedere voluerit admittetur aliis autem diebus eam matricem ecclesiam adire oportebit Insuper panes et omnia parrochialia jura ab hominibus de Girodeto de cetero absque contradictione aliqua apud dictam ecclesiam de Cronis persolventur Ut igitur transactio ista rata et inconcussa observetur in futurum presens scriptum de communi assensu nostro ad petitionem predictorum Hugonis et presbyteri de Cronis fecimus annotari et sigillorum nostrorum impressione muniri Actum apud Josaphat in domo episcopi anno gracie MC nonagesimo quinto mense augusto