Charter Document - 04800125
Charter Number: | 04800125 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1195 |
Date type: | Internal, Calendar, Papal |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Celestinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Decano et Capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Ex parte vestra nostris est auribus intimatum quod venerabilis frater noster episcopus Carnotensis de antiqua et approbata consuetudine ecclesie vestre vobis juramento tenetur astrictus ad antiquas et rationabiles et precipue privilegiatas ejusdem ecclesie consuetudines fideliter observandas Qui si forte super illarum aliqua dubius extiterit testimonio et recordationi unanimi tocius vel majoris partis Capituli aut probationi juratorie trium vel quatuor ipsius ecclesie canonicorum tenetur sine aliqua contradictione sub eodem juramento parere Hanc ergo consuetudinem ab episcopis vestris a retroactis temporibus observatam sicut sine pravitate instituta esse dinoscitur ratam habemus et auctoritate vobis apostolica confirmamus Decernimus igitur ut nulli omnino hominum liceat [] Datum Laterani iiii nonas junii pontificatus nostri anno quinto