Charter Document - 04800119
Charter Number: | 04800119 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1193 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Raginaldus Dei gratia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Noverit universitas vestra quod cum carissimus avunculus noster Willelmus tunc Senonensis nunc Remensis archiepiscopus tituli sancte Sabine cardinalis apostolice sedis legatus curam gereret ecclesie Carnotensis contulit Capitulo Carnotensi justiciam quatuor prepositurarum que in eadem erant ecclesia videlicet de Nongento de Fontaneto et de Amiliaco et de Belsia cum vero Dominus nos ad pretaxate ecclesie regimen evocasset super justiciis predictarum prepositurarum Capitulo movimus questionem que tamen intervenientibus viris prudentibus et honestis in presentia etiam venerabilis patris nostri magistri Melioris Sanctorum Johannis et Pauli presbiteri cardinalis tunc apostolice sedis legati sopita est in hunc modum quod inherentes vestigiis predicti domini Remensis donationem justiciarum predicto collatam Capitulo approbavimus in ea integritate qua eam predictus contulerat archiepiscopus ipsam confirmantes et ut predicta ecclesia de manu nostra se aliquid gauderet beneficii recepisse concessimus ut quatuor prepositurarum redditus salvo jure nunc eas possidentium integre commodo canonicorum accrescerent et tunc pleno jure quatuor prepositurarum redditus cum justiciis ad Capitulum devolverentur Capitulum vero in recompensationem collati sibi beneficii ne Carnotensis ecclesia debito dignitatum numero fraudaretur concessit nobis ut de quatuor precariis que in eadem habemus ecclesia videlicet de Normannia de Masengeio de Auversio et de Ungreio quandocumque et quomodocumque eas vacare contigerit faciemus preposituras et easdem sicut et preposituras canonicis Carnotensibus libere cum justiciis conferamus salvis redditibus matutinis et anniversariis deputatis et nemoribus salvo etiam jure Gosleni de Horreivilla in precariis quod habebat in preposituris ita quod si aliquam prepositurarum vacare contingeret nichil in ea posset reclamare Si autem alteram partium precarie de Normannia vacare contingeret et ea alicui nomine prepositure conferretur reliqua pars quandocumque ipsa vacaret ad eandem personam ipso jure devolveretur salvo jure Symonis de Bero de medietate precarie de Normannia integro et illeso Ut autem hoc inconcussum omni tempore perseveret nec possit aliquatenus immutari fecimus jurari in animam nostram nos istud in perpetuum fideliter servaturos Idipsum quoque prestito juramento corporaliter firmaverunt decanus cantor subdecanus succentor archidiaconi capitherius camerarius prepositi presbiteri diaconi subdiaconi Statutum est etiam ut quicumque substituantur canonici corporale prestent juramentum se hoc fideliter servaturos Quod ut ratum et firmum observetur in posterum presens scriptum sigilli nostri precepimus impressione muniri Actum publice in capitulo Carnotensi anno gracie MC nonagesimo tercio mense octobri