Charter Document - 04800113

Charter Document - 04800113


Charter Number: 04800113
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

Raginaldus Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Noverint universi quod Gislebertus de Tardeis causa crucis assumpte propter Deum decimam suam de Andevilla et decimam de Serneliis et decimam de Baroureto et terram suam apud Amilletum sitam et triginta quatuor solidos census quos habebat apud Mesniz de assensu et voluntate matris sue cognato suo karissimo Gisleberto Carnotensi camerario ab instanti festo sancti Johannis in quinque annos pro octoginta libris andegavinorum pignori obligavit excepto dimidio modio annone de predicta terra Amilleti quem Henrico et ejus uxori dedit et annuatim percipiendum concessit Sciendum tamen est quod singulis annis pretaxati summa debiti pro fructibus perceptis in censu et in terra Amilleti de sexaginta solidis diminuetur Si vero infra terminum prescriptum Gislebertum de Tardeis viam carnis ingredi contigerit decimam de Serneliis Gisleberto camerario cognato suo in elemosynam dedit et perpetuo concessit et ejus nepotibus Garino scilicet et Willelmo de Fontanis si idem camerarius interim decesserit hac quidem conditione ut anniversarius dies obitus sui et ipsius Gisleberti camerarii post decessum suum in ecclesia Carnotensi annuatim celebretur Verum si predictus camerarius infra terminum prestitum humanis exemptus fuerit quod absit nepotes ejus Garinus et Willelmus de Fontanis decimas predictas et terram Amilleti et censum de Mesniz libere possidebunt donec reliquum debiti eis in integrum persolvatur hoc annexo quod pro fructuum perceptione tam in terra Amilleti quam in censiva de Mesniz summa debiti de sexaginta solidis annuatim relaxetur Expleto autem quinquennio si Gislebertum de Tardeis ad propria auctore Domino reverti contigerit decimas predictas et terram et censum poterit redimere et ea libere possidere Si vero ea vel non poterit redimere vel noluerit Gislebertus camerarius vel ejus nepotes si ipse interim de medio tolleretur decimas et terram et censum pacifice possidebunt donec residuum debiti in integrum receperint Ceterum si idem Gislebertus de Tardeis completo quinquennio decimas et terram et censum redimere nequiverit et viam carnis ingressus fuerit camerarius vel ejus nepotes si ipse decesserit decimas et alia possidebunt donec a propinquiore generis Gisleberti de Tardeis redimantur excepta decima de Serneliis quam idem in elemosinam dedit ut dies anniversarius obitus sui et camerarii Carnotensis Gisleberti in ecclesia Carnotensi annuatim celebretur Quod ut ratum et firmum permaneat tam scripto quam sigillo nostro fecimus communiri sub testimonio Hugonis abbatis Sancti Andree Crispini Drocensis Radulfi de Bellovidere Avesgoti de Sancto Prisco Willelmi militis de Fontanis Datum anno gracie MC nonagesimo secundo kalendas maii