Charter Document - 04800109
Charter Number: | 04800109 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1188 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Theobaldus Blesensis comes Francie senescallus notum facio omnibus tam presentibus quam futuris quod cum contentio verteretur inter Petrum Biselli et Galterum de Boe capicerium Carnotensem super venditione cujusdam feodi sui quem fecerat Philippus de Buri pro dicto capicerio in villa que dicitur Sanctus Laurentius de Nemore compositio facta est in hunc modum quod Petrus Bisselli feodum illum quitavit capicerio predicto c inde acceptis solidis andegavensibus Hanc compositionem laudavit et concessit Johanna uxor predicti Petri et filii eorumdem Hugo Tristannus Garnerus Gaufridus et filie Aanor Isaut Aalis et Gobilla Hoc autem fuit coram nunciis meis ad hoc missis Arnulfus Corbel Raginaldus de Pruvino magister Hildricus Petrus capellanus Sodobrii magister Radulphus de Mauritania Willelmus ejusdem clericus Bartholomeus nepos capicerii Raginaldus de Avazaio Gradulfus Lialdi Raginaldus Raterii qui nummos receperunt Ipse etiam Petrus Biselli affidavit mihi in manu mea propria se fideliter compositionem istam servaturum in ecclesia Beati Karilelfi his astantibus Lamberto Sacco Gaufrido de Bero Hugone de Rulliaco Harduino de Monticiis Quod ut ratum sit et firmum litteris meis commendavi Actum Castriduni anno incarnati Verbi MCLXXXVIII Datum Hugone cancellario