Charter Document - 04800107
Charter Number: | 04800107 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1187 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Raginaldus Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus ad quos littere iste pervenerint salutem in Domino Cum pia fidelium largitione ecclesie Dei aliquid erogatur perpetuo possidendum debet litteris commendari ut si posterorum malicia hoc in litem presumpserit revocare per earum testimonium ipsorum calumpnia retundatur Hujus igitur rationis intuitu presenti scripto fecimus annotari quod Avegotus de Sancto Prisco miles ut ipse et antecessores sui animabus suis requiem invenirent donavit ecclesie Carnotensi omnes decimas quas habebat apud Luceium tam minutas quam magnas perpetuo possidendas ita quod ecclesia reddet ei vel cui post obitum suum assignaverit in festo sancti Remigii apud Carnotum pro omnibus serviciis x solidos annuatim Nos autem ad cujus feodum decime pertinebant et Gaufridus de Lucco Plantato qui eas a nobis tenebat et a quo idem Avesgotus ipsas possidebat hanc donationem decimarum ecclesie Carnotensi factam concessimus et ratam habuimus ita quod si prefatus Avegotus vel heredes ejus adversum nos vel memoratum Gaufridum aliquid commiserint de feodo nostro nichil super feodum preter illos x solidos quos ecclesia solvere tenetur Avegoto poterimus saisire Hoc in capitulo Carnotensi nobis astantibus et laudantibus concesserunt Hamelina uxor prefati Avegoti et Garinus frater ejus et Juliana uxor ejus et Avegotus filius Garini Ceterum post cetera duximus adnotare quod altera pars decimarum predictarum cedet ad sanctissime recordationis Petri predecessoris nostri quondam Carnotensis episcopi altera vero ad Roberti de Blavia Carnotensis canonici anniversaria facienda Quod ut ratum et inconcussum permaneat scripto fecimus adnotari et sigilli nostri testimonio communiri Actum anno gracie MCLXXXVII