Charter Document - 04800106
Charter Number: | 04800106 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1186 - 1187 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Urbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis decano et Capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Ad universalis ecclesie regimen licet indigni providentia superne dispositionis assumpti pro universarum ecclesiarum statu pastorali tenemur consideratione satagere et earum quieti quantum nobis Dominus dederit sollicite providere Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus inclinati et suscepte ministerio servitutis inducti libertatem et rationabiles consuetudines quibus ecclesia vestra a quadraginta retro annis sine interruptione usa est et adhuc sine controversia uti dinoscitur sicut predecessorum nostrorum sunt vobis scriptis autenticis confirmate ratas habemus easque futuris temporibus manere decernimus illibatas Nulli ergo omnino hominum liceat [] Datum Verone x kalendas augusti