Charter Document - 04800104
Charter Number: | 04800104 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1186 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
G[aufridus] Carnotensis ecclesie decanus et universitas Capituli omnibus ad quos littere iste pervenerint in Domino salutem Quum intereuntibus singulis humane actiones cito traduntur oblivioni nisi litteris annotate memorie commendentur litteris nostris annotare curavimus quod Ansoldus Tracorteis venit in capitulum nostrum postulans a nobis sibi dari ad censum duos agripennos et dimidium terre apud Rachinetum que de jure ecclesie nostre esse cognoscitur que terra partim sacionalis erat partim vineis consita quam terram Godefridus noster quondam concanonicus ex dono Capituli tenuerat Nos vero habito consilio ex communi assensu fratrum terram illam predicto Ansoldo dedimus ad censum et jure hereditario possidendam concessimus eo tenore quod predictus Ansoldus et quicumque post eum terram illam tenuerit xxx solidos ecclesie nostre in festo sancti Remigii annuatim reddere teneatur Nummi autem hujus censive distribuentur canonicis qui anniversario episcopi Teoderici intererunt Factum est hoc in capitulo xiii kalendas julii anno ab incarnatione Domini MCLXXXVI