Charter Document - 04800101

Charter Document - 04800101


Charter Number: 04800101
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Composition
Date: 1183
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Cum eorum memorie que temporaliter geruntur edax et obliviosa temporum antiquitas plurimum soleat novercari solus tamen repperitur tenor litterarum qui quod sibi commendatur perpetuat nec patitur antiquari Hujus siquidem rationis intuitu ego Richerius precentor ecclesie Carnotensis litterarum apicibus annotari decrevi formam compositionis que inter dominum Juquellum de Corileto et procuratorem atque fratres Elemosinarie domus nostre in presentia nostra contracta est Cum igitur predictus J[uquellus] quandam plateam jure matrimonii possideret furno predictorum fratrum contiguam pro salute anime sue et interventu precum nostrarum eam ipsis concessit in perpetuum ut eorum hospites in eodem furno manentes liberum ibidem porcis suis haberent egressum unde et idem fratres alteram plateam hospitatam illi confinem eidem J[uquello] dimiserunt sibi et heredibus suis perpetuo possidendam et hujus alternationis gratia iiii libras carnotenses eidem persolverunt hoc addito quod sepedicti fratres tali muro qualis est circa domum fratrum de Templo sortem suam ab ejus parte claudere tenerentur et quotiens ceciderit infra xv dies post ejus citationem reformare Insuper et v solidos census in Transitu sancti Martini eidem J[uquello] vel heredibus suis reddituri sunt Ipse vero posteaquam ab eis accepit xv denarios census monachis de Bello Loco annuatim reddere tenetur in festo sancti Remigii ejusque successores Hoc autem voluit et laudavit Johanna uxor ejus de cujus jure predicta platea fuisse dinoscitur et Albertus ejusdem filius atque Gaufridus filius amborum quod predictum est debiti favoris assensu prosecuti sunt Habentur etiam testes quorum nomina subter annexa sunt Willelmus Renardus Gauterius Robertus clerici nostri Gaufridus Sejorne Osbertus frater ejus Symon Richerius Hubertus Ivo Matheus et Supplicius cambitores Odo Espechel Rogerus de Vernolio Odo Harengius Gauterius de Vilereto Johannes de Torculari servientes ejusdem Juquelli Actum anno Verbi incarnati MCLXXXIII