Charter Document - 04800099
Charter Number: | 04800099 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Lucius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis G[aufrido] decano et Capitulo Carnotensi salutem et apostolicam benedictionem Relatum est auribus nostris quod quidam parrochianorum vestrorum bona ecclesie vestre violenter invadunt et tam vobis quam hominibus vestris irrogare injurias pro sue voluntatis arbitrio non formidant commoniti autem a sua non possunt malitia revocari Quum igitur nobis imminet ecclesiis et personis ecclesiasticis providere pacem debitam et quietem et contra insolenciam laicorum apostolicum presidium impartiri auctoritate vobis apostolica indulgemus ut quicumque parrochianorum vestrorum sive scilicet R[otrodus] comes Perticensis sive R[obertus] Drocensis sive Vindocinensis sive Ebroicensis aut de Monteforti vel barones aut alii quilibet qui ecclesias aut homines vestros dampnis vel injuriis affecerint vel affecerunt et commoniti satisfactionem contempserint congruam vel justiciam exhibere eos usque ad dignam satisfactionem sublato appellationis obstaculo censura ecclesiastica precellatis et in terris ipsorum preter baptisma et penitentias divina prohibeatis officia celebrari nullis litteris obstantibus si que sunt a nobis vel a felicis memorie Adriano apostolico impetrate Datum Anagnie vi idus novembris