Charter Document - 04800096
Charter Number: | 04800096 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1181 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Petrus Dei gracia Carnotensis ecclesie humilis minister omnibus ad quos littere iste pervenerint in perpetuum Notum sit omnibus quod cum inter Gaufridum decanum Carnotensis ecclesie et Raginaldum de Mocione ejusdem prepositum qui pro Capitulo agebat controversia verteretur super quibusdam exactionibus que a servientibus decani in claustro juxta assertionem domini Reginaldi et aliorum canonicorum ultra debitum exigebantur post longas disceptationes ut omnino predicta controversia sopiretur de communi assensu in quatuor personas ejusdem ecclesie compromiserunt ita quod nos in ejusdem cause diffinitione quintum locum haberemus eo tenore quod si tres illorum in quos compromissum est cum assensu nostro super eadem controversia aliquid determinarent ab utraque parte firmiter teneretur De duobus vero stallis que sunt juxta capitellos nichil diffinitum est sed unusquisque pro velle suo quandocumque voluerit coram nobis vel aliquo successore nostro jus suum prosequatur Quatuor ergo nobiscum convenientes una voce dixerunt quod preter dies nundinis deputatos nichil in claustro debeat vendi quod si vendentes ab aliquo canonico submoniti a claustro recedere noluerint licet canonico merces modeste removere Nocte vero diem nundinarum precedente scale vel stalla a mercatoribus in claustro debent poni nec ante et tunc si mercator scale vel stalli custodiam servienti decani commendaverit pro custodia illius noctis serviens decani unum obolum percipiet quod si non commendaverit nichil a mercatore exigere poterit Si vero secunda nocte ante diem nundinarum scale vel stalla in claustro posita fuerint quod fieri de jure non debet eodem modo fiet In claustro nullus mercator certum locum debet habere sed quicumque prius signaverit locum signatum debet habere si autem mercator signi sui custodiam servienti decani commendaverit serviens decani unum solum obolum percipiet licet multis noctibus custodierit quod si mercator non commendaverit nec serviens decani aliquid exigere poterit De sugundriis domorum canonicorum dixerunt quod si placuerit canonico nichil sub sugundria sua vendetur Quod si placuerit canonico ut sub sugundria sua aliquid vendatur pro custodia scale vel stalli vel signi idem licet servienti canonici quod in aliis partibus claustri servienti decani Vie que sunt a domibus canonicorum ad ecclesiam semper debent vacue remanere ita quod canonicus et alius cum eo colloquentes sine impedimento scale vel stalli libere per illas possint invadere Quod si aliquis eas scala vel stallo impedierit submonitus a canonico vel a serviente canonici ut removeat si non removerit licebit canonico vel servienti canonici sine recompensatione dampni scalam vel stallum precipitare Hec omnia ut superius annotata sunt et ut libertas claustri exigit sub anathemate precipimus observari et ut ratum permaneat sigilli nostri munimine corroborari mandavimus