Charter Document - 04800095
Charter Number: | 04800095 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Composition |
Date: | 1180 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
G[aufridus] Carnotensis ecclesie decanus et universitas Capituli omnibus ad quos littere iste pervenerint in vero salutari salutem Inter nos et Garinum de Sancto Leodegario et Droconem filium ejus controversia diu habita est propter decimas de Sancto Leodegario Ad ultimum vero Deo cooperante nobiscum in hunc modum predicta contentio sopita est quod prenominatus Garinus et Droco filius ejus singulis annis de prefatis decimis in area sine mutatione annone in pejus ad preceptum Capituli nobis reddent vii modios annone et duos modios avene et vi sextarios et x et viii sextarios ordei ad minam qua venditur et emitur Ut autem in posterum omnis contentio super hoc eliminetur sigilli nostri auctoritate hoc confirmare curavimus