Charter Document - 04800090
Charter Number: | 04800090 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1176 - 1183 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Henricus Dei gratia rex Anglie et dux Normannie et Aquitanie et comes Andegavensis archiepiscopo Rothomagensi episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis Normannie salutem Sciatis me pro salute mea et antecessorum et successorum meorum concessisse et presenti carta confirmasse ecclesie Sancte Marie Carnotensis in liberam et perpetuam elemosinam in Ebroicensi comitatu Ebrardi Villam totam cum ecclesia et decimam venationis de silva que dicitur Bortis et in eadem patria ecclesiam solam de Hauvilla et in Lisvisio ecclesiam solam de Bonavilla et in eodem territorio Angliscam Villam totam cum ecclesia et Runtiam Villam totam cum ecclesia de Sancto Juliano cum duobus membris appendentibus sicut hec omnia a Richardo marchione Normannie ei donata et concessa sunt et carta ejus confirmata Quare volo et firmiter precipio quod eadem ecclesia omnia supradicta habeat et teneat bene et in pace libere et quiete integre et plenaria et honorifice in ecclesiis et terris et decimis in bosco et plano in pratis et pascuis in aquis et molendinis in viis et semitis et in omnibus aliis locis et aliis rebus ad ea pertinentibus cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus suis Testibus Willelmo Remensi Bartholomeo Turonensi archiepiscopis Hugone comite Cestriensi Symone comite de Clara Waltero filio Roberti Rannerii de Glanvilla Stephano de Turono senescalco Andrea Fulcone Paganello Gervasio Paganello Aldefonso fratre comitis Sancti Egidii Jocelino fratre Regine Gaufrido Hosato Willelmo de Ostilleio Datum per manum magistri Walteri de Constantiis apud Turonum