Charter Document - 04800088
Charter Number: | 04800088 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1175 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis Ego Odo Borrelli de Curtalano omnibus tam presentibus quam futuris notum fieri volo et scripti presentis attestatione confirmo quod dono Deo et canonicis Beate Marie Carnotensis matris ecclesie et Richerio archidiacono fratre meo Hugone donante et concedente et Berta uxore mea et filio meo Hugone concedente duodecim carrucatas terre unamquamque novem modietarum in silva que vocatur Gaudus Sancti Stephani et ipsi communicant michi decimam ejusdem terre que ipsorum erat Reliqua vero decima tocius Gaudi propria remanet Beate Marie Carnotensis ecclesie hoc pacto hospites omnes canonicorum erunt soluti et quieti quorum unusquisque terciam partem agripenni terre ad hospitalicium suum habebit In hospitibus et in hospitaliciis eorum sicut supradictum est nichil habebo nec heredes mei nec justiciam nec aliud nisi medietatem furni et quarrarium unum per annum et talleiam quarto anno de quibus plenius loco suo dicetur Terra vero forinseca que extra hospitalicia est et quicquid inde proveniet commune erit inter me et heredes meos et canonicos videlicet terragium decima oblite venditiones census pratorum forifacta emendationes et placita que emendationes et placita predicte terre ibi fient et non alibi per majorem communem ejusdem terre Furnus vero de quo supra memini et molendina et stagna que ibi fient communia erunt et communi expensa fient ita si canonici submonuerint me aut heredes meos ut faciamus et noluerimus ipsi faciant et totum redditum habeant donec medietatem expense de nostro proprio eis reformemus Ad molendina que ibi fient molent hospites quamdiu poterunt cum autem non poterunt molent ad mea molendina videlicet ad molendinum Fontium vel ad molendina Curtalani et ibi expectabunt per diem et noctem et si tunc non poterunt molere eant quo voluerint Si autem aliquis accusabitur de molta forifecisse purget se sola manu coram majore terre et sit quietus quod si noluerit aut non poterit reddat duplicem moltam tantum Molendinarius tamen jurabit quod non delocabit eos nec scienter injuste tractabit Homines ejusdem terre pedagium michi reddent more aliorum Si tamen contigerit emendare pro uno forifacto non possum plus quam quinque solidos accipere Si autem inde accusatus voluerit se purgare quarta manu licebit et hoc Curtalani nec alibi Jurabit autem pedagiator sicut molendinarius quotienscumque mutabitur quod nullum scienter accusabit injuste Talleia supramemorata sic fiet quarto anno submonebo canonicos per majorem ejusdem ville et facient talleiam convenientem de qua habebo medietatem et ipsi aliam Aliam talleiam non facient pro me nec pro heredibus meis nisi voluerint nec etiam pro redemptione corporis mei Quotienscumque vero ipsi talleiam fecerint dimidia erit mea Quarrarium vero supradictum non mittam nisi securo loco videlicet ad Castridunum vel ad Vindocinum infra Lidum vel ad Montem Dublellum vel ad Mummiralium vel ad Braotum Ad eadem loca meam partem annone ejusdem prefate terre deferent si voluero nec ultra Ecclesia vero et omnia parrochialia oblationes scilicet et primicie canonicorum sunt proprie Major vero ejusdem terre erit meus ligius et heredibus meis de meo feodo et erit ligius canonicorum de suo feodo salva fidelitate mea qui major numerabit in augusto Ponent tamen canonici si voluerint famulum suum qui custodiet res suas quando major numerabit in agris et in grangia et ego meum et heredes mei si voluerimus Feodum majoris est farrago de grangia terreata annone post paleam et caude annonarum bene exquisitarum De unoquoque hospite qui lucrabitur bobus non bove mina annone de aliis dimidia Stramen grangie remanet michi et canonicis De isto feodo tenet a me medietatem et a canonicis aliam De hospitibus et eorum hospitaliciis totum a canonicis feodum sicut supradictum est Grangia communi expensa fiet et trituratores communiter ponemus ego et heredes mei medietatem et canonici aliam qui facient nobis fidelitatem Ego Hugo Castriduni vicecomes de cujus feodo est Gaudus Sancti Stephani istud donum concedo et pro posse meo garandabo et ut in perpetuum ratum permaneat sigilli mei impressione corroboro Ego Odo Borelli pactum istud feci posco hoc scriptum sigillo Capituli communiri