Charter Document - 04800084

Charter Document - 04800084


Charter Number: 04800084
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1170
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quod ad noticiam plurimorum pervenire volumus provida deliberatione litteralibus monumentis mandare decrevimus Sciat igitur presens etas omniumque futurorum secutura posteritas Hugonem de Boteneio suorum concessione filiorum Willelmi videlicet et Otranni et Aremburgis uxoris Willelmi primogeniti et Roberti filii ejusdem Willelmi quadraginta duos terre agripennos apud Nemus Richoldis Carnotensi ecclesie Beate Marie atque Amaurico ejusdem ecclesie precentori donavisse duodecim quidem ab omni consuetudine quietos Ex illis autem duodecim decem hominum hospitationi undecim vero presbytero ejusdem ville majori duodecim reliquos vero triginta quorum oblate communes debebant esse Hugonis et Amaurici precentoris concessit Hugo et filii ejus Willelmus et Otrannus et Aremburgis uxor Willelmi et Robertus filius ejusdem Willelmi ecclesie Carnotensi et Amaurico ejusdem ecclesie precentori ita quod Amauricus vel ejus successor Hugoni supranominato vel ejus heredi duos modios avene ad mensuram de Nogento pro modiatione annuatim in Pascha persolvat tali siquidem pactione quod si terra illorum triginta agripennorum operata fuerit Hugo vel ejus heres decimam exinde habeat Preterea donavit Hugo et filii ejus Willermus scilicet et Otrannus et Aremburgis uxor Willelmi et Robertus filius ejus quoddam nemus quod est juxta pleseium de Nemore Richeudis a via que est juxta agripennos usque ad aliam viam que vadit a Nemore Richeudis ad Bogleinval et desubtus usque ad terras operatas Amaurico precentori et ejus successoribus ita quod Amauricus vel ejus successor Hugoni supradicto vel ejus heredi duos solidos pro censu in festo sancti Remigii singulis annis reddat Huic autem concessioni affuerunt ex utraque parte testes ex parte Hugonis affuerunt Herveus de Cureto Hubertus de Herluat Giroudus major ex parte precentoris affuerunt Paganus de Maerolis Radulfus de Cureto Robertus de Trembleio Vitalis Petrus clericus precentoris