Charter Document - 04800082
| Charter Number: | 04800082 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Agreement |
| Date: | 1169 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Wuillelmus Dei gracia Senonensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus notum fieri volo presentibus et futuris contencionem quandam que inter canonicos Beate Marie Carnotensis matris ecclesie et Raherium de Montiniaco diu duraverat coram nobis decisam et transactione que infra scribitur terminatam Concesserat et in perpetuum donaverat Odo et filius ejus Raherius canonicis decimam et primicias tocius Gaudi Thesaurarii a vado Tronelli usque ad propriam terram Oigniaci et tocius juvenis foreste cum crescentiis suis Quia vero predictus Raherius predicti Odonis filius huic concessioni et dono tempore nostro in quibusdam contrarius in quibusdam consentiens erat ipsum et canonicos in presentia nostra compositione que sequitur in idem fecimus consentire In territorio Nove Fontenelle canonici primicias et decimas ex integro percipient sicut et ante diem transactionis hujus sine contradictione aliqua percipere soliti erant Illud et adjiciendum est quod Raherius vel ejus successor pro censu de Fontenella singulis annis xx solidos in festo sancti Remigii canonicis Beate Marie persolvet In ceteris autem locis qui infra predictos terminos continentur terragium simul et decima per campipartiarium Raherii et successoris ipsius qui fidelitatem singulis annis canonicis jurabit in unam grangiam vel si una non sufficiat in duas competentibus locis constructas congerentur ut trituratis messibus terciam partem tam grani quam straminis habeant reliquas duas Raherius aut successor ejus sibi tollat et ad edificationem grangie cum res ad ipsos devenerit canonici terciam partem mittent Raherius vel successor ejus duas Licebit autem canonicis si voluerint servientem proprium ibi habere qui partem eorum custodiat et fidelitatem Raherio si exegerit faciat Hanc autem terciam partem suam canonici Raherio clerico predicti Raherii filio sub annua pensione duorum modiorum annone in vita sua concesserunt ita ut modium hibernagii et modium avene canonicis persolvat Post decessum autem Raherii clerici de tercia parte sua canonici secundum predictas conditiones quod voluerint facient Fiet autem in loco competenti ecclesia et cimiterium cui ecclesie presbyter de Fontenella per se vel per capellanum suum deserviet Decedente autem presbytero de Fontenella alius in ecclesia nova illa per manum Raherii clerici si facultas ecclesie suppetat substituetur Si vero superstes non fuerit predicti canonici predictam ecclesiam cuicumque voluerint assignabunt Sciendum est quod si quis in illo cimiterio vel in grangia canonicorum et Raherii excessum fecerit qui ad ecclesiasticam pertineat censuram episcopus et canonici condignam inde faciant vindictam Supradicte compositioni curavimus adjicere quatinus si canonici adversus Templarios de Arevilla in territorio prenominato aliquid acquisierint acquisitio illa dimidia erit canonicorum et dimidia Raherii clerici Ut autem predicta compositio inviolabiliter et inconcussa conservetur scriptis eam mandari fecimus et sigilli nostri auctoritate communire curavimus Actum Carnoti in palatio episcopali anno ab incarnatione Domini MCLXIX astantibus personis Carnotensis ecclesie et aliis quampluribus quorum nomina notare duximus videlicet Gaufrido decano Amalrico cantore Gisleberto subdecano Richerio succentore Milone archidiacono Roberto cancellario Ernaldo archidiacono Roberto archidiacono Gaufrido preposito Raherio preposito Fulcherio sacerdote Herberto sacerdote Willelmo de Novigento Gaufrido Bonello Gisleberto de Fontanis Roberto Pajot Balduino de Charisi Nicolao Subdecani Aucherio Cancellarii Raherio de Montiniaco Odone filio ejus Raherio clerico Willelmo Fremillum Bernardo Decano
