Charter Document - 04800081
Charter Number: | 04800081 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaufridus decanus et universitas Capituli Carnotensis presentibus et futuris notum facere curavimus quod controversia que inter nos et servientem nostrum Guillelmum majorem de Maigneriis orta erat super molendino de Valcellis et prato quod eidem molendino proximum est tali demum compositione ad pacem et concordiam est redacta concessimus siquidem prenominato majori predictum molendinum cum molta consueta hereditario jure possidendum tali scilicet tenore ut ipse et heredes sui sibi in ejusdem molendini possessionem successuri Capitulo singulis annis pro modiatione persolvant vi modios annone talis qualem accipiemus ab aliis quibus commissa sunt vel erunt cetera Capituli molendina Ipse autem abjuravit pratum supradictum et concessit illud Capitulo libere et quiete perpetuo habendum Actum in capitulo nostro anno Dominice incarnationis MCLXIX Quod ut ratum et stabile permaneat presenti cyrographo et auctoritate sigilli Beate Marie placuit roborari