Charter Document - 04800080
Charter Number: | 04800080 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1169 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Gaufridus decanus et universitas Capituli Carnotensis presentibus et futuris notum facere curavimus quod Hugo de Galardone cum homines Beate Marie in quos nichil juris habebat Robertum filium Hugonis de Gaisvilla et Garinum Ernaldi filium nimis duriter tractasset utrumque oculis et genitalibus privando tandem a nobis et a predictis hominibus nostris eorumque cognatione hujusmodi satisfactionis remedio veniam obtinuit sicque inter utramque partem pax composita est et securitas hinc et inde restituta est atque firmata prefatus siquidem Hugo censui quinque solidorum quem nobis annuatim tam ipse quam pater suus reddere solitus erat censum triplicem adjecit sicque in summa viginti solidos firmissime pepigit Capitulo Beate Marie singulis annis in festivitate sancti Remigii a se et ab heredibus suis qui sibi in Galardonis dominationem succederent in perpetuum persolvendos Hoc autem fecit tum pro bono pacis tum pro pascuis sibi a Capitulo concessis ut ea deinceps liberius et quietius tam ipse quam heredes sui possiderent quamdiu pretaxatam census summam viginti scilicet solidos annuatim ut dictum est Capitulo persolverent Prenominatis vero hominibus nostris quibus tam tristem atque probrosam membrorum mutilationem intulerat hanc rependit honorificentiam solatiumque miserie atque inopie relevationem amborum quippe nunc illius nunc istius manibus manus suas interserens utrique ipse hominium fecit duosque illis annone modios equipollentis annone refectorii nostri unicuique suum dum uterque viveret pepigit se annuatim daturum in festivitate sancti Remigii quod si alterum eorum mori contingeret superstiti unum modium in predicta festivitate annuatim exsolveret Preterea plerique militum ejusdem Hugonis eadem de causa qua et dominus suus sepedictis Roberto et Garino et quibusdam consanguineis eorum hominia fecerunt Actum in capitulo nostro anno dominice incarnationis MCLXIX Quod ut ratum et stabile permaneret placuit scripto mandari et sigillo Beate Marie communiri Nomina vero eorum qui huic rei interfuerunt placuit subscribi Gaufridus decanus Amauricus precentor Gislebertus subdecanus Richerius succentor Robertus cancellarius Milo archidiaconus Mathias archidiaconus Gauterius archidiaconus Robertus archidiaconus Ernaldus archidiaconus Gaufridus prepositus Raherius prepositus Haimo capicerius Hubertus camerarius Garinus presbyter Guillelmus presbyter de Nogento Lambertus presbyter Henricus presbyter Willelmus de Jureio Fulcherius presbyter Herbertus presbyter Briennius presbyter Gislebertus diaconus Nivelo diaconus Gislebertus diaconus Gaufridus diaconus Guismondus diaconus Milo subdiaconus Gervasius subdiaconus Balduinus subdiaconus Nicholaus subdiaconus Hugo subdiaconus Guido subdiaconus Henricus subdiaconus Godefridus subdiaconus Aucherius subdiaconus Ex parte autem sepedicti Hugonis interfuerunt isti Robertus de Specula Willelmus prepositus de Galardone Petrus presbyter