Charter Document - 04800079

Charter Document - 04800079


Charter Number: 04800079
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1168 - 1176
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Que cito oblivioni tradi possunt et a modernorum deleri memoria scripto commendare consuevit antiquorum prudentia Quare ego Gaufridus Carnotensis prepositus presentibus et futuris notifico me in capitulo nostro ecclesie Beate Marie de tota illa terra quam apud Benas Geroius cantor ecclesie Carnotensis in presentia Gaufridi pie memorie quondam Carnotensis episcopi avunculi mei ecclesie de Tirun contulit monachos prefate ecclesie revestisse et contra omnes me defensorem sub mea protectione cepisse Plurimis enim evolutis annorum circulis eam quidam rustici propriis aratris excoluerant unde crescente malicia quo gratiores esse deberent deteriores fiebant et inde pro eadem terra injuste monachis calumnias inferebant eamque ab eis auferre pro posse suo satagebant sed eorum voluntate comperta recto precurrente clericorum ac laicorum judicio ab eis abstulimus aliena monachis reddentes propria Hujus rei testes sunt Raherius prepositus Ernaudus de Folet Richerius subcentor Petrus de Cuneo Muri Hubertus Hortolanus Petrus de Hosemio