Charter Document - 04800075
Charter Number: | 04800075 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1168 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex quanto eminentius ecclesiam Carnotensem diligimus tanto minus eam affligere et dignitatem cleri humiliare volumus Unde notum facimus omnibus futuris sicut et presentibus quia ex eo quod homines predicte ecclesie anno incarnationis dominice MCLXVII venerunt in exercitum nostrum nullam in postmodum super ecclesiam et homines clamabimus consuetudinem quam prius non habuissemus Quod ut ratum sit sigillo nostro muniri et nominis nostri karactere signari fecimus Actum Parisius anno incarnati Verbi MCLXVIII