Charter Document - 04800073

Charter Document - 04800073


Charter Number: 04800073
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1165 - 1181
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Alexander episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Gaufrido decano ceterisque canonicis Carnotensis ecclesie tam presentibus quam futuris canonice substituendis in perpetuum Quotiens illud a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere et petentium desideriis congruum suffragium impartiri sicut enim injusta petentibus nullus est tribuendus effectus ita legitima postulantium non est differenda petitio Eapropter dilecti in Domino filii vestris justis postulationibus clementer annuimus et prefatam Dei genitricis semper virginis Marie ecclesiam in qua divino estis obsequio mancipati ad exemplar sancte recordationis predecessoris nostri Lucii pape sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus Statuentes ut quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presentiarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum liberalitate regum vel principum oblatione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant Illud etiam quod pro servitio ejusdem genitricis Dei et honestate Carnotensis ecclesie a vobis rationabili providentia statutum est per presentis scripti paginam confirmamus et ratum manere censemus ut videlicet oblationes altarium de villis vestris annone de molendinis minute decimationes proventus nemorum et quedam alia jam a vestra discretione concessa vel in antea concedenda usibus fratrum qui ad Matutinas et ad missam assidui fuerint perpetuo cedant ita videlicet ut qui eisdem servitiis non interfuerint nequaquam in eis partem recipiant Preterea quum juxta beati Gregorii sentenciam singula ecclesiastici juris officia singulis quibusque personis sigillatim committi debent prohibemus de cetero ut nulli duos honores in eadem ecclesia concedantur nec prepositure sive personatus ejusdem ecclesie personis alibi commorantibus tribuantur Decernimus ergo []