Charter Document - 04800071

Charter Document - 04800071


Charter Number: 04800071
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1165
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Manasses Dei gratia Aurelianensis ecclesie minister humilis omnibus notificamus quia nobis astantibus requisivit Carnotense Capitulum in presentia domini nostri G[uillelmi] Carnotensis electi Garnerius Rufus ut licentia sui liceret ei constituere capellam in honore beate Marie et sancti Jacobi apud Merrolias salvo jure ecclesie Sancti Laurentii ad quam spectaret de omnibus ita tamen quod presbiter Sancti Laurentii omnia christianitatis offitia prefato Garnerio exhibebit et familie ipsius et omnibus hominibus terre illius apud eandem ecclesiam excepta corporum sepultura que apud matricem ecclesiam sepelientur Electus autem et canonici precibus nostris et ejusdem Garnerii adquiescentes juste petitioni gratum prebuerunt assensum Ut autem tantum benefitium aliqua sequeretur remuneratio sepenominatus Garnerius presbitero Beati Laurentii qui capelle deserviet de Merroliis unum modium frumenti mensura Balgentiacensi mensuratum singulis annis habendum et unum modium melioris quam habebit martialis annone eadem mensura mensurate dedit et concessit Si vero aliquis quod absit contra stabilitatem hanc conabitur insultare nos in illum gladio Spiritus Sancti insurgemus et consulari justicia errorem vindicabimus Quod ut ratum permaneret et perpetue stabilitatis munimen obtineret scripto commendari et sigilli nostri auctoritate corroborari precepimus Actum publice Carnotis anno incarnati Verbi MCLXV Ordinatis in ecclesia Sancte Crucis majoribus personis Johanne decano Guillelmo cantore Hugone subdecano Manasses capicerio cancellario nullo