Charter Document - 04800066

Charter Document - 04800066


Charter Number: 04800066
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1159
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Quoniam que in tempore fiunt lege temporis cito pretereunt et a memoria dilabuntur antiquorum viva discretio negociorum formulas litterarum monumentis tradere consuevit deprehendit enim litterarum beneficio posse fragilis memorie defectibus subveniri Ad exemplar igitur nostrorum patrum utile et imitandum nos quoque presentium tam quam futurorum noticie tradere curamus quod canonici Sancti Vincentii de Bosco ecclesie Carnotensi hospites de Lonvillario quos diu tenuerant reliquerunt Id autem concesserunt et dederunt pro remedio animarum suarum domini ejusdem ville Baldricus et Raherius frater ejus et filii Baldrici Stephanus Willelmus Vivianus de Bursariis de cujus feodo res manebat Hugo Gervasii de Castello Novo Predictorum autem virorum rogatu Beate Marie Carnotensis canonici hospites pretaxatos Willelmo filio Baldrici cum unius substitucione heredis concesserunt hoc videlicet pacto quod singulis annis singuli hospites xviii denarios redderent et si hospites illi sibi invicem forisfacerent vel alii per manum predicti Willelmi vel servientis ejus consilio tamen Capituli emendaretur Hoc autem diffinitum est Baldrico vivente in capitulo Sancte Marie Gosleno episcopo presente Post mortem vero Baldrici Philippus filius ejus cui terram concesserat assensu Willelmi fratris ejus qui Willelmus major natu erat Philippus inquam prefinitam elaboravit frangere constitutionem Revocatus autem postea tum per justiciam ecclesie tum per judicium factam a patre suo concessit donationem et in signum infrangibilis donationis ipse et Willelmus frater super altare cultellum coram dominis ecclesie confregerunt Hoc autem iterum factum est in capitulo anno ab incarnatione Domini MCLIX regnante Lodovico Roberto sancte sedis episcopo presente Ivone decano Hugone precentore Hugone subdecano Roberto succentore Pagano archidiacono Odone preposito Gaufrido preposito Raherio preposito Odone presbitero Milone presbitero et aliis tam diaconis quam subdiaconis presentibus Huberto Chotart Ernaudo de Poncellis Gisleberto de Tardeis Ernaudo de Folieto Garino de Galardone Amarrico Goaudi Guidone de Crechis Gervasio de Brueria