Charter Document - 04800063
Charter Number: | 04800063 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1156 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis amen Quoniam omnes Dei fideles a pervasione rei alterius christiane cohibet regula discipline et summa iniquitas est preripere bona venerabilibus personis et locis deputata iccirco ego Theobaldus Blesensis comes regni Francie procurator ad noticiam tam futurorum quam presentium scripto mandare curavi quod dictum erat mihi terram de Bussiaco esse de feodo meo Perinde causam movens in curia regis Ludovici de eadem terra contra episcopum Carnotensem Robertum conventus a rege et adjuratus per fidelitatem ei debitam ne vexarem episcopum et ecclesiam si non cognoscerem in illa terra jus meum infra terminum placiti per multam et diutinam inquisitionem a fidelibus meis et hominibus et servientibus edoctus nullum ibi reperiens jus meum eandem terram ad jus Carnotensis episcopi pertinere cognovi Cum igitur in Natali Domini ad curiam gloriosi regis Ludovici Stampis convenissemus ne fieret mihi in peccatum si ex eo quod querelam inde moveram aliquis in posterum occasionem haberet aliquod impedimentum in jus ecclesie movere assistente ibi Roberto pontifice coram rege et multiplici baronia protestatus sum me in terra de Bussiaco nichil juris habere et ita placitum dimisi et episcopum jus suum in pace possidere et litteris et sigilli mei auctoritate et testibus subscriptis precavere curavi ne veniret in detrimentum ecclesie quod inde causam moveram et ideo tam sollempniter post certissimam inquisitionem placitum refutavi et jus suum episcopo et ecclesie dimisi Actum publice Stampis anno ab incarnatione Domini MCLVI