Charter Document - 04800062
| Charter Number: | 04800062 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1155 - 1159 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
Ego Robertus Dei gracia Carnotensis episcopus omnibus Dei fidelibus tam futuris quam presentibus notum fieri volo quod ea que inter nos et dilectum fratrem nostrum Fulcherium venerabilem abbatem et totum capitulum Beati Petri de quibusdam possessionibus ad nos et ad ipsos pertinentibus concordi et utili consideratione et pactione inita sunt ad memoriam posteritatis scripto commendare curavimus Habebat siquidem monasterium Sancti Petri decimationem quamdam apud villam nostram que dicitur Plaancheviler et nos apud Hermenovillam villam nostram ab hominibus Beati Petri et in territorio eorum decimationem accipiebamus Et cum utrique gravaremur non enim homines nostri credebantur decimas suas monachis bene solvere neque homines monachorum bene dicebantur solvere nobis cum etiam decimationes nostre sibi equivalentes viderentur factum est inter nos concambium communi assensu et Capituli nostri et capituli Sancti Petri Itaque decimatio quam habebant monachi Sancti Petri apud Plaancheviler cessit nobis et successoribus nostris episcopis habenda in perpetuum et decimatio quam nos accipiebamus in territorio hominum Sancti Petri apud Hermenovillam cessit in perpetuum monasterio Sancti Petri Item cum monachi Beati Petri haberent quendam molendinum juxta prata nostra que dicuntur Minima Prata Episcopi communi assensu tam abbatis predicti quam tocius capituli Beati Petri necnon et tocius Capituli nostri assensu accepimus a predicto abbate et a fratribus ejusdem monasterii dictum molendinum liberum et quietum nobis et successoribus nostris episcopis in perpetuum ad annuam modiationem septem modiorum de Loen vel si Loen forte non recipietur equivalens ei solvetur monachis in horreis nostris Carnoti Est autem terminus hujus modiationis solvende cum sepedicti monachi recipiunt annonam prebendarum suarum in Loen Hoc tamen pecierunt monachi Sancti Petri sibi reservari et nos concessimus quod si aliquis de successoribus nostris episcopis predictam modiationem solvere nollet predictum molendinum suum rehaberent sicut prius liberum et quietum Hec ut in posterum rata et inconvulsa habeantur scripta sunt et scriptum sub cyrographo divisum communi nostro assensu mei scilicet et abbatis et capituli Beati Petri in quibus capitulis hec tractata sunt et communiter concessa munitaque sigillo Capituli Beate Marie et sigillo capituli Sancti Petri Ego Robertus Carnotensis episcopus ista omnia sicut in presenti pagina scripta sunt et bona fide intellecta concessi et sigillo nostro confirmavi et subscripsi Ego Fulcherius abbas Sancti Petri ista omnia sicut in presenti pagina scripta sunt et bona fide intellecta concessi et sigillo nostro confirmavi et subscripsi Ego Ivo decanus et nos fratres Capituli ecclesie Beate Marie Carnotensis ista omnia sicut superius prenotata sunt concessimus et in testimonium nostre concessionis presenti cartule sigillum nostrum apposuimus Cunctis hec legitime servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi amen
