Charter Document - 04800058
Charter Number: | 04800058 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1149 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Goslinus Dei gracia Carnotensis episcopus notum fieri volo omnibus sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod communis Capituli ecclesie mihi commisse fratres in capitulo suo mihi exposuerunt multa et magna gravamina que majores villarum suarum et servientes prepositorum in rusticos excercebant que quia omnino intolerabilia erant indicaverant similiter domno Gaufrido pie recordationis predecessori meo episcopo Cujus nimirum consilio et assensu ob remedium tantorum malorum predicti fratres nostri conscripserant institutum quod et presentaverunt et legi fecerunt in presentia mea rogantes ut illud ego quoque concederem et firmarem Quia ergo illud ex necessitate et pro pace pauperum instituerant et predicti predecessoris nostri episcopi Gaufridi cujus anima requiescat in pace auctoritas assensum prebuerat petitionem ipsorum benigne suscepi et ut sacramenta que majores et rustici sibi fecerant in capitulo in hec verba que secuntur singulis bienniis renoventur concessi et presens inde scriptum sigilli mei impressione firmavi Sacramentum majorum ecclesie nostre quod debent facere in capitulo Hoc audiatis domini quod ab hac hora in antea a rusticis mee majorie non exigam aurum vel argentum neque frumentum aut avenam nec humeros porcorum nec tortellos aut ova neque corveias aliquas arature ab ipsis neque ab uxoribus eorum corveias lanificii vel cujuslibet alterius rei per me vel per uxorem meam neque per aliquam aliam subpositam personam Non exigam ab eis relevationes terrarum vel aliarum possessionum decedentibus patribus vel aliis possessoribus earum neque de conjugandis feminis venditiones neque medietates habebo cum rusticis neque eos mittam in plegium neque exigam ab eis oves agnos anseres gallinas neque aliquid quod ad exactionem aliquam pertineat neque tenebo placita eorum ante me neque submonebo eos sine jussu prepositi vel certi nuntii ejus et sine certa causa quam ibidem nominem eis Non patiar amodo quod servientes prepositi apud rusticos mee majorie hospitium habeant neque ab eis quicquam exigant nec annonam nec avenam nec anseres nec gallinas nec ovem nec agnum nec ligna neque eos medietarios habeant aut in plegium mittant neque corveiam aliquam ab eis exigant Preterea fidelis ero vobis amodo de perquirendis et persolvendis redditibus vestris nec suscipiam vendas a quoquam donec emptorem adducam et presentem vobis in capitulum Census vestros perquiram ad terminum stabilitum sine fraude et dolo et postquam suscepero infra quintumdecimum diem in camera hujus ecclesie reponam Non patiar homines sive feminas aut possessiones aliquas hujus ecclesie ab ecclesia alienari nec terras aut redditus vestros ad dampnum vestrum et ecclesie per me vel per alium occupari quantum ad me pertinebit quin veniam in capitulum et dicam vobis Hec legitime et fideliter tenebo sine malo ingenio Sic me Deus adjuvet et hec sancta Sacramentum rusticorum quod fit in capitulo Hoc audiatis domini quod ab hac hora in antea non recipiam ad hospitandum servientes prepositi neque veniam pro submonitione eorum neque dabo eis aurum vel argentum non dabo eis garbas neque annonam aliquam aut avenam sive ligna non ovem aut agnum non anseres non gallinas aut pullum neque corveiam aliquam faciam eis neque ero plegius eorum aut medietarius Similiter et majori meo ista non faciam per violentiam aut exactionem aliquam scilicet non dabo ei neque uxori aut servientibus ejus aurum vel argentum neque frumentum neque annonam aliquam aut avenam non humeros porcorum non tortellos aut ova neque corveias aliquas arature aut lanificii vel cujuslibet alterius rei non ovem aut agnum non anseres aut gallinas neque aliquid quod ad exactionem aliquam pertineat Cum missi fuerint servientes vestri ad grangias si per violentiam pro numerando a me aliquid extorserint si de vestris rebus furto subripuerint furtivum depositum eorum in domum meam non recipiam neque celabo si novero a quoquam vicino meo recipi sed veniam in capitulum et dicam vobis Similiter cum carritia de annonis vestris fient si videro dampnum vestrum et sciero vel annonam vel aliud extra refectorium vel intra a quoquam subtrahi vobis dicam canonicis qui custodient grangias et si per eos non emendabitur in capitulo dicam vobis Hec fideliter tenebo sine malo ingenio Sic me Deus adjuvet et hec sancta