Charter Document - 04800057
Charter Number: | 04800057 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1149 - 1155 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Gollinus Dei gracia Carnotensis episcopus notum fieri volo cunctis sancte ecclesie fidelibus tam futuris quam presentibus quod canonici ecclesie mihi commisse de prepositis suis mihi sepius conquerentes diem emendandi ea de quibus ipsi adversus prepositos conquerebantur a me obtinuerunt Die igitur statuta in capitulum convenerunt et ibidem in presentia mea querimonias suas canonici exposuerunt dixeruntque quod prepositi deditos servientes habebant qui ibant per preposituras cum equis et sine equis qui ibidem morabantur et hospitabantur apud rusticos et exigebant ab eis quedam que litteris et statutis domni Ivonis et domni Gaufridi bone memorie predecessorum nostrorum episcoporum et decreto pape Pascalis de eadem re firmatis prohibebantur Preterea conquesti sunt quod prepositi rusticos ecclesie multis ad se vocationibus et submonitionibus fatigabant et multis vexationibus angariabant donec tandem multis laboribus et tediis afflicti quicquid exigebatur persolverent Addiderunt et gravem querimoniam de eisdem prepositis qui priusquam successores decedentium majorum in capitulo presentarent ab eis relevationes majoriarum exegerant et hujus rei bonam et antiquam ecclesie consuetudinem pervertebant Iterum conquesti sunt quod prepositi proprias domos habebant in preposituris quod nullatenus licet His omnibus diligenter auditis et intellectis nos utilitati ecclesie et paci pauperum providere et totius turbationis et scandali causam prorsus extirpare desiderantes predictos prepositos rogando consulendo monuimus ne super his adversus fratres et concanonicos suos contentiose agerent nec ab unitate fraterne caritatis discederent verum hec omnia concorditer et amicabiliter terminari concederent quod ipsi rogatu nostro et amore fratrum suorum quos nullatenus offendere volebant benigne concesserunt Itaque consilio optimatum nostrorum et voluntario assensu eorumdem prepositorum statuimus ne deinceps prepositi habeant in preposituris servientes quos tunc habebant nec cum equis nec sine equis quare nimis infamati de gravamine pauperum erant neque alios ad hoc deditos neque aliquem de junioribus suis summoneant nisi pro certa causa et hoc nec nisi per se vel per presbiterum vel per majorem tantum Nullus eorum serviens apud rusticos hospitetur nullus cum eis medietates habeat nullus aliquid eis accommodet nullus ab eis exigat nummos annonam [] que apostolico privilegio prohibentur Porro de illis qui in majoriis successuri erunt statuimus ut nullam a preposito suo de feodo ejus habeant investituram neque potestatem justicias exercendi sive summonitiones faciendi donec prius in capitulum ab eodem preposito presententur et a Capitulo relevent Preterea prohibuimus et omnino prohibemus ne prepositorum aliquis in prepositura sua propriam domum de cetero habeat Si quis autem quod nolumus ad dampnum canonicorum hec in pejus mutare presumpserit et secundo terciove commonitus non resipuerit maledictus atque excommunicatus permaneat et cum eis qui in fine mundi audituri sunt ite maledicti in ignem eternum qui paratus est diabolo et angelis ejus portionem et societatem habeat Ut autem hec concessio firmiorem per futura tempora obtineret vigorem et a successoribus nostris verius et cercius crederetur et diligentius observaretur has litteras fieri jussimus et sigilli nostri impressione firmavimus