Charter Document - 04800056

Charter Document - 04800056


Charter Number: 04800056
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Obligation
Date: 1149 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Illum sue significationis sensum commoditati nostre magis commodum littere nobis contulerunt sub quo eas delegamus ad posteros decisionum nostrarum interpretes Id sibi injungens officii ego Goslenus Dei gracia Carnotensis episcopus earum interpretatione posteritati notum relinquo fratres nostros ecclesie Carnotensis concanonicos penes nos deposuisse clamorem adversus Radulfum prepositum de Nogento super oblitis agri penorum de culturis que apud Unum Pilum sunt asserentes eas de proprietate debere esse Capituli juxta ejus pactionis modum quam cum eis inivimus tempore quo preposituram de Nogento habebamus Proinde memoratus Radulfus nostra sollicitatus prece eas oblitas Capitulo quietas dimisit eo rursus a Capitulo sibi prece nostra obtento quod dum preposituram illam teneret oblitas sub nomine precarie haberet cum vero decederet seu quovis alio modo eam dimitteret oblite ad proprietatem Capituli quiete et sine reclamatione redirent Compositione itaque communi utriusque partis assensu in eum modum facta decanum pro toto Capitulo exinde investivimus a quo deinceps antedictus Radulfus tanquam de precaria fuit investitus Et est insuper adnectendum quod ad recognitionem sui juris statuimus eos inde pro unoquoque agripenno quatuor denarios de censu habituros necnon et jura parrochialia panes videlicet et candelas Actum publice residentibus in capitulo nostro Roberto decano Hugone precentore Hugone subdecano Roberto succentor Milone archidiacono Gaufrido preposito de Nogento super Auduram Raherio preposito de Belsica Odone preposito de Fontaneto Gosleno capicerio Si quis autem huic nostre pagine obviare presumpserit a communione dominici corporis et sanguinis alienus noverit se anathemati subjacere Ad majorem nempe auctoritatem presenti cartule conferendam eam nostri impressione sigilli munivimus