Charter Document - 04800055

Charter Document - 04800055


Charter Number: 04800055
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1149 - 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Goslinus Dei gratia Carnotensis episcopus notum facio tam futuris quam presentibus quod nobilis mulier Elizabet vicedomina Carnoti egrotans cum exitum hujus vite se in proximo habituram speraret misit ad me supplicans ut ad eam venirem Veni igitur ad eam ex debito et intuitu pietatis et confessa devote peccata sua dispositionem rerum suarum in manu nostra tradidit et commisit Recordata est itaque inter cetera cujusdam elemosine quam mater sua domina Helissendis tempore suo devotissime fecerat et ipsa eadem postea in diebus suis non minus attente observaverat duorum scilicet cereorum quos ante memoriam perpetue virginis Marie in singulis sabbatis offerre consueverant Voluit autem et precepit ut hec elemosina quam ad tempus fecerant pro salute antecessorum suorum et sua perpetua esset et ad hoc perficiendum redditus assignavit videlicet quinquaginta duos solidos annuatim habendos de Furno Vicedomine et me de cujus feodo illa elemosina est obnixe rogavit ut concederem et concessi Hoc vidit audivit et concessit domina Loreta soror ejus Willelmus quoque filius ejusdem vicedomine libens postea hoc concessit et in manu nostra eandem elemosinam posuit et dimisit Ne autem oblivione deleri posset juxta votum ejusdem domine et predictorum filii ejus et sororis ejus presens scriptum inde fieri et sigilli nostri munimine precepimus roborari Hoc viderunt et audierunt Robertus decanus Hugo subdecanus Johannes archidiaconus Radulphus capicerius Willelmus camerarius et alie multe persone et canonici ecclesie nostre necnon et laici quamplures