Charter Document - 04800051

Charter Document - 04800051


Charter Number: 04800051
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1139
Date type: Internal, A.D., Calendar, Episcopal, Regnal
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Quicquid ad honorem et communem utilitatem et ad quietem pauperum ecclesie spectat recta intentione querentibus unum maxime necessarium sollicite procurandum est ne operam et impensam silentio perdant et que pro pace et concordia tam presentium quam futurorum viriliter elaboraverint per negligentiam et oblivionem discordie postmodum et contentionis seminarium fiant Quapropter nos omnes Carnotensis Capituli fratres notum fieri volumus et presentibus et posteris quod dominus Ursio de Merlaio injuste accipiebat pedagium in quadam parte terre Beate Marie de Belsia Summonitus a canonicis ad justiciam venire noluit et ad ultimum excommunicatus fuit Tandem Deo miserante et inspirante rediens ad cor venit in capitulum ibi culpam suam cognovit et vadimonium rectitudinis primum in manu decani postea vero multis tam clericis quam laicis adstantibus et videntibus super altare beate Marie humiliter posuit et ut omnibus pateret quale et quantum esset jus canonicorum utriusque partis consilio et consensu decem legitimi homines de ipsa terra vidente ipso juraverunt in capitulo quia injuste hoc pedagium acciperet videlicet a Novo Vico et a calciato calle Blesensi qui transit ante Merlaium de tota terra Beate Marie versus Belsiam quacumque via quacumque semita irent vel redirent Carnotum nisi inciderent in predictum calciatum callem ante Vallem Brachiorum Sunt tamen infra has metas due ville Plancavilla et Auvillare de quibus domnus Ursio dicebat se non concessisse nobis econtra dicentibus quod non debebat accipere retento jure Capituli quacumque hora vellemus reclamare loco et tempore Insuper etiam concessit hinc precibus canonicorum inde pro anima sua et antecessorum suorum inde etiam data sibi caritate sexaginta librarum quod in clauso Beate Marie in quo et ante vindemias et in ipsis vindemiis tam ipse quam sui homines plus quam deberent accipiebant per singulos quadrantes in quibus consuetudinem habebat nichil aliud deinceps nisi tantum vii sextarios vini secundum justam mensuram acciperet hoc etiam concesso quod canonicis bene liceret deportare vindemias suas ad quodcumque vellent pressorium in clauso seu clauso pertinens ubi consuetudinem suam domnus Ursio accipit Definitum est etiam et concessum quod si operarii canonicorum conducticii [constat enim de domesticis quod in eos nullus habet manumittere nisi canonicus] si inquam illi in clauso fori fecerint dum in opere erunt licebit quidem servientibus domni Ursionis eos retinere quod si canonicus cujus operarii erunt in manu ceperit ut de eis justiciam faciat in curia canonici juditio ejus et curie sue domnus Ursio justiciam suam accipiet Quod si canonicus de operariis illis se intromittere noluerit nos non reclamabimus si vero de forifacto quod illi ante fecerint eos accusare voluerit dum in opere canonici erunt nec poterit eos retinere nec accusare Hec ut prescripta sunt concessit ipse domnus Ursio in capitulo et filius ejus primogenitus Nivelo et frater ejus junior Hamelinus et apud Fractamvallem hoc idem concesserunt Philippus et Raginaldus filii ejusdem Ursionis primogeniti et apud Sanctum Avitum filia ejus Beatrix hoc idem concessit Concessis igitur et collaudatis ab utraque parte omnibus ut in presenti carta continentur processit domnus Ursio ad altare beate Marie cum universo clero militibus et populo multo et cyrographum in duas partes sectum accersitis duobus filiis suis Nivelone et Hamelino genibus flexis obtulit super altare beate Marie et unam partem levavit ipse cum prenominatis filiis suis alteram ad monumentum et munimentum prefate libertatis et perpetue pacis in archivis ecclesie in perpetuum servandam dereliquit Hec acta sunt anno incarnationis dominice millesimo centesimo tricesimo octavo anno domni Ludovici regis Junioris secundo episcopatus autem domni Gaufridi Carnotensis episcopi vigesimo quarto nono kalendas februarii luna vigesima feria quarta hora diei tercia Huic concessioni interfuerunt ex parte Capituli Zacharias decanus Salomon precentor Hugo subdecanus Hugo succentor Gauslinus prepositus Heinricus prepositus Milo prepositus Richerius archidiaconus Droco archidiaconus Ansgerius archidiaconus Willelmus presbiter Fredericus presbiter Gosbertus diaconus Radulfus diaconus Herbertus Belotinus diaconus Matheus diaconus Hugo diaconus Guido de Sancto Martino diaconus Herbertus Arnulfi Guido cancellarii Guillelmus de Bello Videre Radulfus de Leugis Rainaldus archidiaconi Johannes dapifer Symon de Sancto Leobino Guillelmus Comes Ansoldus de Bello Videre Guillelmus de Morvilla Symon Belini Robertus de Bonavalle Nivelo de Cruce Ivo monetarii Adam Gaufridus Laici vero Gervasius major Odo major Novigenti Fisci Johannes de Hismeriaco et Radulfus frater ejus Hugo de Gaiesvilla Arnulfus de Puisolis Hildegarius de Manevicino Gauterius de Sancto Prisco Robertus de Uno Pilo Ex parte vero domni Ursionis interfuerunt hi testes Joscelinus de Auneel Roscelinus Mala Terra Gauterius Bego Burgundio de Merlaio Guillelmus Aculeus Guillelmus filius Ansoldi Girardus de Merlaio Odo de Alona Fulcaudus Tronellus Johannes de Secoreio Moreherius de Blandeinvilla Robertus de Froovilla Hugo de Faveriis Herbertus de Mongeven Gaufridus monetarius Apud villam que dicitur Halo concessit hoc idem pactum Fulcherius ejusdem Ursionis filius et hi sunt testes Ivo presbiter Burgundius de Merlaio Beatrix uxor ejus Simon del Bruit Hugo Poterons Marcherius Gibosus Concessionis vero que facta est apud Fractamvallem a Philippo et Raginaldo presente domno Hugone nostro subdecano et Richerio archidiacono et clericis eorum Raimbaldo Roberto de Braio et Roberto filio Gaufridi monetarii testes sunt Hugo Desreez Girardus de Villare Salomon de Thoreio Paganus de Froevilla Durandus Lepus Johannes de Balaum Gauterius Moysanz Herbertus presbiter Cesarius presbiter Godefridus de Pataico Concessionis autem ibidem facte a Hersende filia Ursionis et Agathe uxore Nivelonis primogeniti testes sunt Hersendis de Villare Matildis filia ejus Jamenvia et omnes supradicti testes Concessionis apud Sanctum Avitum facte a Beatrice filia ejus testes sunt Petrus Laguina Bernaldus prepositus nepos Hervei decani Odo de Sancto Avito sacerdotes Herveus Andreas abbatissa Isabels Ada Hildealdis Ermengardis de Braio Matildis Hec omnia per diversa loca facta et concessa viderunt et audierunt prefatus subdecanus et archidiaconus cum clericis et servientibus quorum sunt nomina cum subdecano Hugo Gauterius de Braio Gauterius minutor cum archidiacono Arnulfus nepos ejus Rualens Britels Fromundus