Charter Document - 04800050

Charter Document - 04800050


Charter Number: 04800050
Cartulary Title: Cartulaire de Notre-Dame de Chartres
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1138
Date type: Assigned
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Gaufridus Dei gracia Carnotensis episcopus apostolice sedis legatus omnibus Dei fidelibus ad quorum noticiam presens cartula producetur notum fieri volo quod Hugo major de Vovis et filius ejus Gauterius spontanei venientes in capitulum sancte Carnotensis ecclesie me presente et multis personis et canonicis ejusdem ecclesie necnon et laicis quam plurimis quorum nomina subscripta sunt dederunt et concesserunt in perpetuum absque omni penitus calumpnia deinceps et reclamatione omnes integre pastus de majoria Vovarum et hoc ipsum donum filia predicti Hugonis Vulpilla concessit Quedam vero alia filia ipsius majoris nomine Falca que tunc gravida erat ad partum et que tunc equitare non poterat in presentia canonicorum nostrorum hoc ipsum donum postea libens concessit Quidam autem venerabilis frater ejusdem ecclesie nostre qui hoc donum fecerat prelocutus dominus Zacharias decanus ipsius ecclesie dedit predicto majori viginti libras carnotensium pro predicto dono et pastus illos supradicte majorie omnes cum sua integritate assensu nostro et tocius Capituli nostri dedit concessit disposuit et assignavit specialiter usui illorum canonicorum qui ad matutinas surgerent et misse dominice celebrationi interessent Tum vero nos peticioni tam clericorum nostrorum quam predicti majoris postulantium ut donum illud auctoritate nostra confirmaremus annuentes eo ordine quo prolocutum et factum fuit ante nos ipsum donum scripto mandavimus et auctoritate nostra confirmavimus et sigilli nostri impressione munivimus et presenti carte cum sigillo nostro sigillum beatissime virginis Marie assentiente et postulante Capitulo sancte ecclesie nostre annecti precepimus Si qua vero quod absit ecclesiastica secularisve persona [] Testes hujus doni qui viderunt et audierunt venerabiles fratres nostri Zacharias sancte Carnotensis ecclesie decanus Salomon precentor Hugo succentor Goslenus prepositus Henricus prepositus Paganus archidiaconus et omne Capitulum Interfuerunt et alii testes homines laici Girardus Avesgoth Bodardus de Iselers Hugo de Gaisvilla Gauterius de Loesvilla Rainaldus Vitalis Vitalis Algardi Gilo Belot Fulcherius de Fresnaico Gervasius major Ernaudus salinarius Radulfus Ardea Beroldus de Offunvilla Herbertus miles de Dalleomonte Bernerius Herberti Garinus Morardi Gosbertus Achath Julduinus Herberti Envissent Richardus Allec Goscelinus de Freenvilla Ivo de Freenvilla Gaufridus de Monasteriis major de Trisiaco Garinus de Free Symon de Belevilla Villanus de Monasteriis Adam Allec et alii quamplures Insuper autem tam futuris quam presentibus notificare volumus quod Capitulum nostrum c solidos qui deerant ad emptionem istam de communi supplevit Factum est hoc MC tricesimo octavo anno ab incarnatione Domini regnante Ludovico Juvene primo anno et Gaufrido episcopo vigesimo et iii anno Superius diximus quod una de filiabus predicti majoris nomine Falcha quia priori concessioni interesse non potuit ut mulier matura partui postea in festo Purgationis sancte Marie venit in capitulum ibique coram cunctis qui aderant donum patris sui concessit his presentibus Hosberto Hinnardo Willelmo Effredo Hugone Huberto Mordante Hugone Drochone Gaufrido Adam Guidone Galeranni Nevelone de Cruce Ivone Hosberti Andrea presbitero Gaufrido Ernaudo Symone de Sancto Stephano Aelardo de Valeia