Charter Document - 04800048
Charter Number: | 04800048 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Judgement |
Date: | 1134 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Zacharias Dei gratia Carnotensis ecclesie decanus et totus ejusdem ecclesie conventus omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod abbas Odo et ceteri fratres capituli Majoris Monasterii per aliquot monachos suos rogaverunt nos ut permitteremus fieri burgum in vineis suis que erant ad Esparras ex duobus lateribus terminate viis publicis ex tercio vineis vicedomini ex quarto mansiunculis ipsius civitatis que sunt in parrochia Sancti Saturnini De quibus vineis reddebatur annuatim nobis vini decima et pro quibusdam domibus que ibidem fuerant edificate et unus terciolus vini et insuper de totis vineis census quatuor solidorum et xi denariorum preter quos etiam duos solidos calumpniabamus quos se nobis debere negabant Hac igitur eorum peticione audita duximus nos assensuros si debitam vini decimam et terciolum et predictum censum nobis convenienter componerent Qui habito consilio et considerata equilibritate pepigerunt se nobis in octobri infra octabas sancti Remigii singulis annis in perpetuum reddituros xl solidos de censu ejusdem burgi nisi si casu aliquo dictus burgus aut totus aut dimidius destruatur Quod si dimidius ita destruatur ut inde nullum habeant censum de superstite dimidio reddent xx solidos de destructo non antiquum censum et decimam eorum que in solo nascentur si autem totus ita destruatur ut inde nullum habeant censum nichil reddent nisi antiquum censum et decimam Quocienscumque vero post destructionem aut totus aut plusquam dimidius reedificabitur aut si non usque ad dimidium destruatur predictum censum xl semper integre reddent Quod si predicto termino predicte pactionis censum non solverent censualis emendationis lege restituent Debita vero parrochialia ecclesie nostre de Sancto Saturnino ab habitatoribus predicti burgi solventur Hanc pactionem nobis presentibus in capitulo nostro fecerunt missi ab Odone abbate [] fratribus Majoris Monasterii et litteras assensus eorum cum bulla pre manibus habentes Gaubertus prior Sancti Martini Girardus prior de Castroduno Garnerus prior de Sparnone Garnerus prior de Coma Gaufridus pannetarius Quibus presentibus ut facerent burgum et censum et vendiciones preter primas quiete haberent concessimus et concedimus salva nobis in perpetuum predicta pactione xl solidorum Ego Zacharias decanus subscripsi Ego Salomon cantor subscripsi Ego Hugo succentor subscripsi Ego Goslenus prepositus subscripsi Ego Henricus prepositus subscripsi Ex parte nostra interfuerunt Ansgerius archidiaconus Droco archidiaconus Galterus presbiter Petrus presbiter Guido diaconus Guillemus Muniarii Gervasius major Alcherius filius Aloni Ex parte illorum interfuerunt Paganus major Galterus Hurez Radulfus de Humbleres Gaufridus Cantus item Goslenus presbiter Lambertus presbiter Raynaldus presbiter Paganus diaconus Hugo diaconus Guillelmus diaconus Symon subdiaconus Herbertus subdiaconus Datum Carnoti in capitulo Sancte Marie per manum Gisleberti cancellarii iiii kalendas marcii anno ab incarnatione MCXXXIII