Charter Document - 04800045
| Charter Number: | 04800045 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Cartulaire de Notre-Dame de Chartres |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Decree |
| Date: | 1133 |
| Date type: | Internal, A.D., Regnal |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
In nomine sancte et individue Trinitatis ego Ludovicus Dei gracia Francorum rex omnibus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod Goffridus Carnotensis episcopus Berneerium tociusque generis sui familiam super quos servitutis calumpniam imponebamus in curia sua dictante justicia et juditio in servos suos disrationavit Cui videlicet juditio et veritati nos adquiescentes supradictos homines tam sihi quam omnibus ejus successoribus in perpetuum concessimus Hoc autem ne per succedentia tempora possit oblivione deleri aut a posteris infirmari scripto commendavimus et sigilli nostri auctoritate ac nominis nostri karactere firmavimus Astantibus in palatio nostro quorum nomina et signa subscripta sunt Signum Ludovici buticularii Signum Hugonis constabuflarii Signum Alberici camerarii Dapifero nullo Anno incarnati Verbi MCXXIX regni nostri xx Datum per manum Symonis cancellarii
